1. Education
Send to a Friend via Email

De Bello Civili I.1

Caesar's Civil War Commentaries Book I.1

By

C. Iuli Caesaris Commentariorum De Bello Civili Liber Primus

I. Litteris a Gaio Caesare consulibus redditis, aegre ab his impetratum est summa tribunorum plebis contentione, ut in senatu recitarentur; ut vero ex litteris ad senatum referretur, impetrari non potuit. Referunt consules de re publica [in civitate]. L Lentulus consul senatui reique publicae se non defuturum pollicetur, si audacter ac fortiter sententias dicere velint; sin Caesarem respiciant atque eius gratiam sequantur, ut superioribus fecerint temporibus, se sibi consilium capturum neque senatus auctoritati obtemperaturum; habere se quoque ad Caesaris gratiam atque amicitiam receptum. In eandem sententiam loquitur Scipio: Pompeio esse in animo rei publicae non deesse, si senatus sequatur; si cunctetur atque agat lenius, nequiquam eius auxilium, si postea velit, senatum imploraturum.

  1. About.com
  2. Education
  3. Ancient / Classical History
  4. Ancient Civilizations
  5. People
  6. Historians
  7. Caesar
  8. Caesaris Commentarius De Bello Civili Liber Primus - Latin of Caesaris Commentarius De Bello Civili

©2014 About.com. All rights reserved.