| Lupercalia From Ovid's Fasti |
| Latin Etext of Ovid's Fasti for February 15 - Lupercalia. |
| ||
15. F LVPER : NP (266a)
Tertia post Idus nudos aurora Lupercos
aspicit, et Fauni sacra bicornis eunt.
dicite, Pierides, sacrorum quae sit origo,
attigerint Latias unde petita domos. (270)
Pana deum pecoris veteres coluisse feruntur
Arcades; Arcadiis plurimus ille iugis.
testis erit Pholoe, testes Stymphalides undae,
quique citis Ladon in mare currit aquis,
cinctaque pinetis nemoris iuga Nonacrini, (275)
altaque Tricrene Parrhasiaeque nives.
Pan erat armenti, Pan illic numen equarum,
munus ob incolumes ille ferebat oves.
transtulit Euander silvestria numina secum:
hic, ubi nunc urbs est, tum locus urbis erat. (280)
inde deum colimus devectaque sacra Pelasgis:
flamen ad haec prisco more Dialis erat.
cur igitur currant, et cur (sic currere mos est)
nuda ferant posita corpora veste, rogas?
ipse deus velox discurrere gaudet in altis (285)
montibus, et subitas concipit ipse fugas:
ipse deus nudus nudos iubet ire ministros;
nec satis ad cursus commoda vestis erit.
ante Iovem genitum terras habuisse feruntur
Arcades, et luna gens prior illa fuit. (290)
vita feris similis, nullos agitata per usus:
artis adhuc expers et rude volgus erat.
pro domibus frondes norant, pro frugibus herbas;
nectar erat palmis hausta duabus aqua.
nullus anhelabat sub adunco vomere taurus, (295)
nulla sub imperio terra colentis erat:
nullus adhuc erat usus equi; se quisque ferebat:
ibat ovis lana corpus amicta sua.
sub Iove durabant et corpora nuda gerebant,
docta graves imbres et tolerare Notos. (300)
nunc quoque detecti referunt monimenta vetusti
moris, et antiquas testificantur opes.
Sed cur praecipue fugiat velamina Faunus,
traditur antiqui fabula plena ioci.
forte comes dominae iuvenis Tirynthius ibat: (305)
vidit ab excelso Faunus utrumque iugo;
vidit et incaluit, 'montana' que 'numina', dixit
'nil mihi vobiscum est: hic meus ardor erit.'
ibat odoratis umeros perfusa capillis
Maeonis, aurato conspicienda sinu: (310)
aurea pellebant tepidos umbracula soles,
quae tamen Herculeae sustinuere manus.
iam Bacchi nemus et Tmoli vineta tenebat,
Hesperos et fusco roscidus ibat equo.
antra subit tofis laqueata et pumice vivo; (315)
garrulus in primo limine rivus erat.
dumque parant epulas potandaque vina ministri,
cultibus Alciden instruit illa suis:
dat tenues tunicas Gaetulo murice tinctas,
dat teretem zonam, qua modo cincta fuit. (320)
ventre minor zona est; tunicarum vincla relaxat,
ut posset magnas exseruisse manus.
fregerat armillas non illa ad bracchia factas,
scindebant magni vincula parva pedes.
ipsa capit clavamque gravem spoliumque leonis (325)
conditaque in pharetra tela minora sua.
sic epulis functi sic dant sua corpora somno,
et positis iuxta secubuere toris:
causa, repertori vitis quia sacra parabant,
quae facerent pure, cum foret orta dies. (330)
noctis erat medium. quid non amor improbus audet?
roscida per tenebras Faunus ad antra venit:
utque videt comites somno vinoque solutos,
spem capit in dominis esse soporis idem.
intrat et huc illuc temerarius errat adulter, (335)
et praefert cautas subsequiturque manus.
venerat ad strati captata cubilia lecti,
et felix prima sorte futurus erat;
ut tetigit fulvi saetis hirsuta leonis
vellera, pertimuit sustinuitque manum, (340)
attonitusque metu rediit, ut saepe viator
turbatum viso rettulit angue pedem.
inde tori qui iunctus erat velamina tangit
mollia, mendaci decipiturque nota.
ascendit spondaque sibi propiore recumbit, (345)
et tumidum cornu durius inguen erat.
interea tunicas ora subducit ab ima:
horrebant densis aspera crura pilis.
cetera temptantem subito Tirynthius heros
reppulit: e summo decidit ille toro. (350)
fit sonus, inclamat comites et lumina poscit
Maeonis: inlatis ignibus acta patent.
ille gemit lecto graviter deiectus ab alto,
membraque de dura vix sua tollit humo.
ridet et Alcides et qui videre iacentem, (355)
ridet amatorem Lyda puella suum.
veste deus lusus fallentes lumina vestes
non amat, et nudos ad sua sacra vocat.
Adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas,
inque suo noster pulvere currat equus. (360)
cornipedi Fauno caesa de more capella
venit ad exiguas turba vocata dapes.
dumque sacerdotes veribus transuta salignis
exta parant, medias sole tenente vias,
Romulus et frater pastoralisque iuventus (365)
solibus et campo corpora nuda dabant.
vectibus et iaculis et misso pondere saxi
bracchia per lusus experienda dabant:
pastor ab excelso 'per devia rura iuvencos,
Romule, praedones, et Reme', dixit 'agunt.' (370)
longum erat armari: diversis exit uterque
partibus, occursu praeda recepta Remi.
ut rediit, veribus stridentia detrahit exta
atque ait 'haec certe non nisi victor edet.'
dicta facit, Fabiique simul. venit inritus illuc (375)
Romulus et mensas ossaque nuda videt.
risit, et indoluit Fabios potuisse Remumque
vincere, Quintilios non potuisse suos.
forma manet facti: posito velamine currunt,
et memorem famam quod bene cessit habet. (380)
Forsitan et quaeras cur sit locus ille Lupercal,
quaeve diem tali nomine causa notet.
Silvia Vestalis caelestia semina partu
ediderat, patruo regna tenente suo;
is iubet auferri parvos et in amne necari: (385)
quid facis? ex istis Romulus alter erit.
iussa recusantes peragunt lacrimosa ministri
(flent tamen) et geminos in loca sola ferunt.
Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in undis
reddidit, hibernis forte tumebat aquis: (390)
hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare videres,
quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae.
huc ubi venerunt (neque enim procedere possunt
longius), ex illis unus et alter ait:
'at quam sunt similes! at quam formosus uterque! (395)
plus tamen ex illis iste vigoris habet.
si genus arguitur voltu, nisi fallit imago,
nescioquem in vobis suspicor esse deum.
at siquis vestrae deus esset originis auctor,
in tam praecipiti tempore ferret opem: (400)
ferret opem certe, si non ope, mater, egeret,
quae facta est uno mater et orba die.
nata simul, moritura simul, simul ite sub undas
corpora.' desierat, deposuitque sinu.
vagierunt ambo pariter: sensisse putares; (405)
hi redeunt udis in sua tecta genis.
sustinet impositos summa cavus alveus unda:
heu quantum fati parva tabella tulit!
alveus in limo silvis adpulsus opacis
paulatim fluvio deficiente sedet. (410)
arbor erat: remanent vestigia, quaeque vocatur
Rumina nunc ficus Romula ficus erat.
venit ad expositos, mirum, lupa feta gemellos:
quis credat pueris non nocuisse feram?
non nocuisse parum est, prodest quoque. quos lupa nutrit, (415)
perdere cognatae sustinuere manus.
constitit et cauda teneris blanditur alumnis,
et fingit lingua corpora bina sua.
Marte satos scires: timor abfuit. ubera ducunt
nec sibi promissi lactis aluntur ope. (420)
illa loco nomen fecit, locus ipse Lupercis;
magna dati nutrix praemia lactis habet.
Quid vetat Arcadio dictos a monte Lupercos?
Faunus in Arcadia templa Lycaeus habet.
Nupta, quid exspectas? non tu pollentibus herbis (425)
nec prece nec magico carmine mater eris;
excipe fecundae patienter verbera dextrae,
iam socer optatum nomen habebit avi.
nam fuit illa dies, dura cum sorte maritae
reddebant uteri pignora rara sui. (430)
'quid mihi' clamabat 'prodest rapuisse Sabinas'
Romulus (hoc illo sceptra tenente fuit),
'si mea non vires, sed bellum iniuria fecit?
utilius fuerat non habuisse nurus.'
monte sub Esquilio multis incaeduus annis (435)
Iunonis magnae nomine lucus erat.
huc ubi venerunt, pariter nuptaeque virique
suppliciter posito procubuere genu:
cum subito motae tremuere cacumina silvae,
et dea per lucos mira locuta suos. (440)
'Italidas matres' inquit 'sacer hircus inito.'
obstipuit dubio territa turba sono.
augur erat, nomen longis intercidit annis:
nuper ab Etrusca venerat exul humo;
ille caprum mactat: iussae sua terga puellae (445)
pellibus exsectis percutienda dabant.
luna resumebat decimo nova cornua motu,
virque pater subito nuptaque mater erat.
gratia Lucinae: dedit haec tibi nomina lucus,
aut quia principium tu, dea, lucis habes. (450)
parce, precor, gravidis, facilis Lucina, puellis,
maturumque utero molliter aufer onus.
Orta dies fuerit, tu desine credere ventis;
perdidit illius temporis aura fidem.
flamina non constant, et sex reserata diebus (455)
carceris Aeolii ianua lata patet.
iam levis obliqua subsedit Aquarius urna:
proximus aetherios excipe, Piscis, equos.
te memorant fratremque tuum (nam iuncta micatis
signa) duos tergo sustinuisse deos. ( 460)
terribilem quondam fugiens Typhona Dione,
tum, cum pro caelo Iuppiter arma tulit,
venit ad Euphraten comitata Cupidine parvo,
inque Palaestinae margine sedit aquae.
populus et cannae riparum summa tenebant, (465)
spemque dabant salices hos quoque posse tegi.
dum latet, insonuit vento nemus: illa timore
pallet, et hostiles credit adesse manus,
utque sinu tenuit natum, 'succurrite, nymphae,
et dis auxilium ferte duobus' ait. (470)
nec mora, prosiluit. pisces subiere gemelli:
pro quo nunc, cernis, sidera nomen habent.
inde nefas ducunt genus hoc imponere mensis
nec violant timidi piscibus ora Syri.

